Liber Job*

Caput 24: Versus 17

Si subito.Cum enim justos ad regendae potestatis viderint culmen erumpere, perturbantur. Hi gaudent de dejectione bonorum, sedsi subito apparuerit aurora,id est, si ad regimen veniunt boni,arbitrantur umbram mortis,quia quae perverse egerunt puniri, timent, corrigi nolunt, sed laxe ire eligunt et in culpa gaudere, unde dicitEt sic in.Quia ita gaudent in nocte peccati, ac si eos lux justitiae circumfundat; vel, in praesenti caecitate ita laeti sunt, ac si jam aeternae patriae luce perfruantur.
(* Traductions européennes)